# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.401-59

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.401-1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.401

De Ioanne Morione Zvifuldensi.
Ioannes Morio et fatuus Zvifuldensis, et domino meo Georgio abbate ad recreationem imprimis gratus, cum semel vitulum quem amiserat quaerendo, in deviis silvarum pernoctare cogeretur, venit prope eum noctua, quae suo clamore clamabat vuegg vuegg. Et quoniam via in vernacula nostra vuegg vocatur, credidit ipse volucrem sibi viam monstrasse velle. quare conversus ad illam. Cur non inquit, in nomine diaboli, mihi illam monstrasti dum esset dies. Nunc enim in tantis tenebris quo pergam? non longe post venit cervus prope eum, qui folia arborum decerpebat. Ad quem Ioannes qui iam esuriebat. si fami tuae, inquit, medentur, faciam et ipse pariter, atque foliis arborum famem sedavit. Multa alia fecit, hodieque facit, quae scribi non possunt. Est autem iam septuagenarius vel ultra, sed quotidie in stultitia crescit, ut crederes cum aetate simul in eo fatuitatem invalescere.
Plaudite et valete Ioannes Morio Zvifuldensis facetias conclusit.
Paulus Hugo ad lectorem, in apophtegmata Henrici Bebelii Poetae urbanissimi.
Siquem forte iuvant risus, urbanaque verba
Hoc opus assidua perlegat ipse manu.
At vos ite procul Critici, procul ite protervi
Et quorum pectus crassa Minerva tenet.
Vos etenim sat erit graecis ridere kalendis
Hirta ne prosequitur, quando capella lupum.
Vos et erit ridere satis cum pandus asellus
Pulsaret resonae plectra canora Lyrae.
Non ego Democriti risus collaudo perennes
Heraclitum a lacrimis quando reprehendo suis
Inter perpetuos fletus, risusque perennes
Virtutis medius dicitur esse locus.
Vir gravis interdum solet arte remittere frontem,
Et dulces hilari voce referre sales.
Vultum terrificus non servat Iuppiter unum
Molliter interdum ridet Apollo bonus.
Non unam faciem semper gerit astrifer orbis
Et nive non semper terra sepulta iacet.
Nec vultum semper retinebit vir bonus unum
Temporibus vitam commodat ipse suam.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
