# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.53-62

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.53-1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.53

De rustico in Derendinga deo necem imprecante.
Cum grandine magna ex parte uvae perissent, dixit quidam in corona rusticorum, sagarum id esse maleficum. ad quod omnes uno ore. O pereant morte pessima, natu autem inter eos maximus, dixit. opus potius esse dei. Ad quod alius prosiliens e medio. pereat et ipse inquit atque interficiatur.
De quodam sacerdote carnifice.
Quidam carnifex Francus venit in Boemiam ibique inter haereticos factus est sacerdos. Interrogatus vero aliquando ab eo cui notus erat, quomodo id fieret, ut ex tam sordido et turpi opificio esset nunc sacerdotio initiatus? Respondit. Qualis populus, talis sacerdos.
De ebrio.
Quidam homo facetus cum diversis vini generibus se ingurgitasset, ita ut diutius continere non posset, dixit astantibus sodalibus ad vina bibita. Inite inter vos concordiam atque unionem (ut ita loquar) aut ego vos e fenestra praecipitabo.
De rusticis et lupo.
Rustici lupum vivum ceperunt, et quia infestissimi sunt illis, adeo ut vel in mortuos seviant, deliberaverunt de exquisitissimo supplicii genere, prosiliit unus in medium cui duae erant uxores, illique duas uxores dandas suasit, quod iureiurando nullum maius supplicium sciret, nec crederet etiam posse excogitari.
Fabula Brassicani.
Calceolarius quidam cum uxorem suam fortasse adulteram olfecisset, nundinas se petiturum simulans, omnis calceos et perones in fasciculum (ut solent) colligavit. Qui cum abisset, non procul a pago pone sacellum quodam fascem abiecit a tergo atque dissolvit, calceosque in sacellum tuto reponens, in pannum quo calceos detulerat saxa involvit, et clam domum suam subintravit. interea uxor maritum abesse existimans, sacerdotem vocat ad se, ne sola domi pavida diversaretur. Cum vero is paululum cunctatus aedes intrasset, ac primum gradum scalarum uno pede conscendisset, Mulier in supremo gradu obvia, eum cur tam serus veniret increpuit? Respondit sacerdos. Hordea se in agro seminasse. Cui illa, ubertatem deprecans ait, sublatis vestibus umbilico tenus. Faxit deus, non rariora vobis hordea in agro succrescant quam sint pili rimulae meae quam vides. At ille in imis scalis nudato et quidem longo pene respondit. nec minores spicas faciat succrescere, quam sit haec mea quam vides clava. quod cum haec vir sub tegulis latitans audisset, saxa in eos praecipitans. non minore grandine inquit hunc hordeorum agrum quam haec mea saxa deus depopuletur et devastet.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
