# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.63-71

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.63-1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.63

De confessione cuiusdam.
Confessus est nuper quidam simplex homo. Ego do me reum in omnibus peccatis, quae peccavi a nativitate Christi usque in hanc diem. Cui sacerdos. Habesne tot annos o fili? Ad hoc rusticus. etiam, cum et frater sit mihi tribus annis senior.
De medico. Georgius abbas Zvifuldensis.
Medicus venit ad quendam principem, seque omnis medicinae artificem esse egregium pollicetur. Cui princeps iocatus, Non recipio aliquem nisi xxx. homines prius occiderit, Ad hoc medicus. non longe abest. Nam xxix. bene nunc contumulavi. Cui princeps. non es ergo mihi ideoneus medicus, timeo enim me. xxx. futurum.
De moniali.
Monialis cum diurnalia (ut vocant) peccata, aqua benedicta deleat et ipsa tantum die cum viris peccasset, semel aqua se aspergens dixit, dele peccata mea, et summotis vestibus aspersit occultiores partes dicens summa cum vehementia, hic hic hic dele, nam hae peccarunt maxime.
De confessione cuiusdam nobilis.
Nobilis quidam volens confiteri versavit in manu aureum nummum, quo sacerdotem donare voluit, hoc cum vidisset unus sacerdotum avidus pecuniae, accessit hominem, atque an confiteri velit interrogat, annuit ille. quem cum sacerdos post confessionem interrogaret, an paeniteret eum peccatorum, velletque abstinere in posterum a peccatis quantum humana fragilitas concederet, ut fit, recusavit nobilis obstinate, atque ita sine absolutione dimissus. Venit autem alter sacerdos, quem non minor auri sitis pressit, et nobilis confessionem audivit, sed cum nec paenitentem, nec in futurum abstinere volentem comperisset, nihilo minus tamen ut aureum acquireret, hominem absolvit in ea forma. Dominus noster Iesus Christus te absolvat, si vult, et dimittat tibi peccata tua, quod ego non credo, et perducat te ad vitam aeternam, quod est impossibile, atque ita a nobili latinitatis ignaro aureum extorsit.
De Veneto equite.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
