# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.95-100

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.95-1.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.95

De mirabili baptismo cuiusdam sacerdotis.
Sacerdos volens baptisare puerum, invenit inter cetera in libro, salta per tria, hoc est, id quod dicendum est invenies post tertium folium, sacerdos non intelligens, saltavit per baptisterium, ut ea dictione utar sicut vulgus solet. Ad hoc rustici, domine. quid hic facis? nos numquam vidimus hactenus ita baptisare. Bene est, dixit sacerdos, reliqui verba non intellexerunt. postea legens, immerge intus, credebat merdandum in baptisterium, atque remotis arbitris merdavit in illud. quod rusticus per rimas portarum videns, dixit ad sacerdotem, diabolus baptisare faciat suos pueros in isto baptismo, ego non faciam atque puerum sine baptismo abduxit.
De rustico.
Rusticus in quodam spectaculo crucifixum agens, cum a Iudaeis male percussus esset, abiecta cruce. Diabolus, inquit, sit posthac deus, ego numquam ero. Sed cum semel pistor ageret, Iudaei illum probrosis dehonestabant verbis. quod cum patienter pertulisset, dixit alter ad eum. Fur farinae. Ad quod pistor, tace, aut ego te cruce in terram prosternam Veritas enim non patitur iocum, nec homines conscii sibi libenter audiunt cum veritate secum iocari.
De fatuo ducis Austriae et Helvetiis.
Cum Leupoldus dux Austriae (qui est postmodum ab Helvetiis, (quos nunc Sviceros vocant, interfectus) de intranda helvetiorum terra in oppido Stockach (quod aegre munitum nostris temporibus et fortiter pertulit vim maximam helvetiorum) deliberaret cum suis purpuratis et primoribus de invadenda hostili terra, habebat et in delitiis fatuum seu morionem, quem interrogabat, quomodo placent tibi res nostrae? Male inquit fatuus. Omnes deliberatis enim de ingressu, sed nemo de exitu. Erat autem propheticum fatui dictum. stultius autem Sviceri, postea cum interfecto agebant. Cum enim apud eos esset sepultus, apud moniales regii campi, quotannis in eius anniversario sinebant sacerdotem ita ad plebem contionari. Orate propter deum pro duce Leupoldo duce Austriae, a suis, propter sua, et in suo patrimonio trucidato. Unde eorum flagitium, et iniustum factum, non obscure declaraverunt.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
