Latin
1
Bebel, Opuscula nova 1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Si vis esse laetus per unum diem, intra balneum. post enim largius bibunt homines, unde laeticia nascitur. Si per hebdomadam, minue sanguinem. Si per mensem, interfice porcam, ubi farciminibus et carnibus suillis homines lautius epulantur. Si vero per annum, ducas uxorem. multorum vero opinione, paenitere emitur citius quam per annum ab his qui ducunt uxores. Haec familia omnium inutilissima atque tristissima praedicatur. Gallinae sine ovis. Porca sine suculis. Vacca sine lacte. Filia quae noctu extra domum divagatur. Filius lusor Uxor furtim bona viri absumens. Et famula praegnans. Haec raro contingere, atque fere contra naturae cursum esse traduntur ab otiosis. Puella adolescens sine amore. Nundine sine furibus. Antiquus Iudaeus sine divitiis. Antiquum horreum sine muribus. Antiqua vestis pellicea sine pediculis. Antiquus caper sine barba. Antiqua monialis sine re- ligione.