# Opuscula nova 1-16

Bebel, Opuscula nova, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1-16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1-16

Idem cum audiret apud principem suum quandam esse arcem (nisi fame ad deditionem compelleretur) inexpugnabilem. Cogitavit fatuus quomodo arcem expugnaret, atque triduo sub munimentis ante portas ieiunus delitescebat, et cum fame sua nihil proficeret, abiit tandem, principemque mendacii arguebat, qui arcem fame expugnandam censeret cum ipse paene fame confectus, nihil effecisset. Idem cum semel anserem incubantem interemisset, mox ipse ne ova deperirent incubationis officium assumpsit. quem cum alius inclamaret, expressit primum sibilum anseris, atque altero saepius clamante. noli, inquit, clamare, ne terrore afficias mihi ova, quo minus pullos producant. Dicuntur mihi multa alia facetissima de illo. quae nondum audire potui.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
