Latin
1
Bebel, Opuscula nova 1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Paroecianus Iettingensis cis Mindulam flumen in facie ecclesiae (ut eorum more loquar) matrimonium contractum firmare vellet, iam ab utroque fidem sacramenti sumpturus, maritum interrogavit in haec verba. Conrade quod est tibi nomen. Conradus cum maximo astantium risu, ut dicis, inquit, vocor. nomen enim meum tu ipse pronuntiasti. Sacerdos erat Ulmae indoctus, qui cum horas canonicas orare nesciret, semper pro illis octo vel novem psalmos legebat ex ordine. Alter vero pro psalmo quem reperire nequibat, orationem dominicam orabat. Unus sacerdos alium absoluturus cui plures essent liberi, et proinde res domestica tenuis et angustissima, dixit. Hanc tibi absolutionem canonicam accipias, ut cunctis diebus tuis quibus militas in terra hac, in sudore vultus tui comedas panem doloris, et in valle lacrimarum, de torrente in via bibas, donec in omni tribulatione et angustia vitam cum morte commutes.