Latin
1
Bebel, Opuscula nova 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Confessus est nuper quidam simplex homo. Ego do me reum in omnibus peccatis, quae peccavi a nativitate Christi usque in hanc diem. Cui sacerdos. Habesne tot annos o fili? Ad hoc rusticus. etiam, cum et frater sit mihi tribus annis senior. Medicus venit ad quendam principem, seque omnis medicinae artificem esse egregium pollicetur. Cui princeps iocatus, Non recipio aliquem nisi xxx. homines prius occiderit, Ad hoc medicus. non longe abest. Nam xxix. bene nunc contum- ulavi. Cui princeps. non es ergo mihi ideoneus medicus, timeo enim me. xxx. futurum. Monialis cum diurnalia (ut vocant) peccata, aqua benedicta deleat et ipsa tantum die cum viris peccasset, semel aqua se aspergens dixit, dele peccata mea, et summotis vestibus aspersit occultiores partes dicens summa cum vehementia, hic hic hic dele, nam hae peccarunt maxime.