# Opuscula nova 1-4

Bebel, Opuscula nova, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1-4

Ego novi sacerdotem, qui fere ad quinque milia passuum cogebatur bis accedere quendam rusticum, ut eum sacramentis provideret, et semper interea dum ipse veniret, rusticus convaluit, et recusavit sacramenta. tandem sacerdos taedio itineris percitus, dixit ad infirmum Convalueris quomodocumque volueris, per deum oportet te sumere eucharistiam, atque ita coactus suscepit. Quidam doctor medicus Mediolani aegrotabat, ita ut de eius salute esset desperatum, quod famuli eius et famulae considerantes, quod quilibet potuit ad se diripuit. Hoc simia videns quae apud dominum erat (ut est simulatrix omnium rerum) accepto capitio quo insigni doctores utuntur, induit capiti, unde dominus in risum est effusus, atque convaluit.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
