Latin
1
Bebel, Opuscula nova 1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Dicebatur olim Robertum comitem Armburgensem hostem se pronuntiasse universo mundo, praeterquam deo et regi Franciae. Ad quod unus, cui ille notus erat e vestigio respondit. Nescio de deo, iustitiae tamen et aequitati iam diu omnium iudicio bellum indixit. Praepositus Elvangensis familiae Rechbergensis cum olim a studio Papiensi abire vellet, misit ad magistratum illic aureum ducalem (quem ducatum vocant) pro scientia quam auferret, iussitque ita dicere. Se hunc plus ex benevolentia, et ut magnifice abiret, quam merito dare, se enim non tantum scientiae asportare, immo ultra dimidium iusti pretii deceptum esse, testatus est, si iure esset conventus.