# Opuscula nova 1-6

Bebel, Opuscula nova, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1-6

Quidam sacerdos in perversos subditorum mores sermocinatus, tandem enumeratis eorum sceleribus dixit Fideiussor esse volo vos omnes esse diaboli mancipia. Cui rusticus aliorum praefectus. Bene est inquit qoniam fideiusseris, numquam te fideiussione tua liberabimus. Puella confitens suam se virginitatem profanasse, acerbissime multisque verbis a sacerdote castigatur, atque quot et quantis virgines in caelis coronentur coronis edocetur. Cum autem tam nobile, firmum et pretiosum castrum seramque pudicitiae sua culpa apertam accusaretur, tandem taedio affecta correctionis dixit. Non tam firmam seram fuisse uti ipse affirmet, quam quilibet rusticus sui pagi aperire posset atque aperuisset.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
