# Opuscula nova 1.10

Bebel, Opuscula nova, De superbo adolescente.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.10

Quidam adolescens gloriae cupidus convenit cum servo, ut de quacumque re apud amicam loqueretur, semper ipse servus rem exaggeraret, et cum esset cum puella, diceretque de censibus suis, semper servus triplicavit, cum vero alio tempore iterum convenirent amicam, et ipsa diceret. Videris mihi o amantissime paululum infirmus. Hoc color non integer, atque insolitus prodit. Dixit ille se pallidulum parumque infirmum. Ad hoc servus. merito es pallidissimus, quotidiana enim et incurabili valetudine laboras. Hoc dominus aegre tulit, servumque remotis arbitris acerbissime castigavit, quod ea apud amicam, de eo diceret, illi servus dixit. ita enim fieri debere existimavi, ut quicquid tu diceres, ego augerem.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
