# Opuscula nova 1.110.1-3

Bebel, Opuscula nova, 1.110.1 to 1.110.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.110.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.110.1

Si cui incognitus sit Paulus Vuiest Suevus ioculator egregius, hac saltem facetia eundem plane quotusquisque lector agnoscat. Conveniebant quodam vespere tres socii gratia ludi, qui tunc in principatu Vuirtenbergensi. vetitus fuerat, apud Tabernarium vallis Ramasianae admodum curiosum. cum quo pepigerant, fores clauderet, et obducto vecte intromitteret neminem, ne in medio ludo deprehensi, multam institutam solvere cogerentur. quibus Tabernarius ille quaestus et lucri avidus, facile annuit, et conditionem accepit. cumque hi aliquamdiu lusissent, venit Paulus ille Vuiest ex composito, fores pulsabat, mussitabant intus ludentes quorum techna aderat, simulabant fortasse aliquem adesse, cui ludus illorum suspectus esset, ob id Tabernario mandabant ne cuiquam aperiret. Quo autem taciturniores se gerebant intra aedes, tanto ille foris ianuam tumultuosius, sonoriusque pedibus et manibus pulsabat Tandem sociorum unus. vade inquit hospes, et quid rerum novarum tamen calleat, explorato, dum foribus admodum insultet. Hospes cui rerum novarum experiundarum libido incesserat quaesitum ibat, cui ut respondebat Paulus, Ova se parere nosse, otius rem ad socios, quos hospitabatur, perfert, plurimumque rogat eum hominem intromitti sinerent causa hanc rem factu mirificentissimam videndi, et experiundi. Hi ut res ex composito gerebatur, aliquantisper cunctabantur, difficillimosque se simulabant, quasi istius hominis adventum gravarentur plurimum. Victi tandem assiduis Tabernarii suppliciis, et precibus sinebant pulsantem (ne tamen ipsorum ludus proderetur) intromitti. Hospes (ut erat rerum novarum avidissimus gestiit, exsiluit, cucurrit, repagulum foribus detorsit, aperuit, hominem hunc personatum humaniter excepit, hypocausto, quod stubam appellant barbari induxit, ac pone fornacem in tenebras more glocitantis gallinae collocavit, hortabaturque eundem artis suae, quam iactaverat, periculum faceret, adeo morae impatiens exstiterat hospes. Iussa subit Paulus ille, qui duo ova ad vivam cutem pectoris sui tam diu foverat ac gestaverat, ut percaluissent. Cumque aliquamdiu consedisset Paulus, hospitem vocavit, ut ovum supposita manu blande exciperet. Accurrit hospes, ovum excipit, ostentat id lu- soribus, iura per deos immortales adhuc incalescere. Hortatur Paulum secundo ovum pariat. Ad ille subdole renitebatur, bonam inquit et minime vulgarem gallinam esse oportet, quae uno die bina ova parire soleat. Non tamen destitit hospes a precando. Morem gessit Paulus hospiti, statimque hospitem accersivit, ovum secundo partu exciperet. affuit hospes, ovum sumpserat in manus quod aeque, ac primum calescebat, in medium profert, ac rei magnitudinem miris laudibus extollit. Rogavit tandem Paulum per omnes deos ut Tertio ovum pariat, pollicens amplius se nil ab eodem exacturum, Responderat Paulus sibi id factu difficillimum fore.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
