Latin
1.110.4 to 1.110.5
Bebel, Opuscula nova 1.110.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Timeo enim inquit ipsa ovorum seminaria interne dissolvi, et penitus deperire, unde non immodicam iacturam sumerem, inde enim mihi victus subduceretur. Quanto plus Paulus rem pernegaverat, tanto obnixius hospes eundem precabatur. Tandem Paulus rem illam se tertio tentaturum ait, quocumque res caderet. Ubi vero tempus faciendi oleti, et alvum solvendi adesset, Hospes (inquit) otiissime adsis, vitellum excipias, quoniam ovum illud postremum testa caret. adsis, ne in pulveres recidat, ac nullius usui eveniat cura. Accurrebat hospes plus aequo credulus, nedum curiosus, ambas manus supponit. At is non ovum sed solutae alvi purgamenta in manus hospitis profusissime cacavit. exclamando. Eheu ad meam maximam iacturam redegisti me, ovum amplius nullum parire dabitur, id est quod initio verebar. Comperta vero fraude hospes Paulum, nisi pone collusores desiluisset, personamque detraxisset, districto gladio adortus fuisset. Digna Historia curioso. Unde sibi exemplum sumant quicumque rerum novitate nimia permoventur.