# Opuscula nova 1.131

Bebel, Opuscula nova, De incomposito rustico.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.131

Mulier quaedam nobilis, incompositum robustumque rusticum ad se admisit, nocturnis illius nuptiis satianda, rusticus vero cum plus somno quam Venere caperetur, non nisi prope diem evigilavit, quem mulier ad opus nocturnum perficiendum, quoniam dies appropinquaret, operariisque immunitatem praestaret ut ad- moneret, annulum in digitis cir cum agendo, dixit, articuli frigescunt, strictioresque sunt, credo diem prope adesse. ad hoc insulsus rusticus. Vera dicis o domina. nam et ego libenter vellem merdare, quod signum ipse habebat adventantis aurorae.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
