# Opuscula nova 1.132

Bebel, Opuscula nova, De monachis et nobilibus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.132

Intercessi olim Ulmae pro quodam monacho apud suum praefectum, (quem ipsi vulgo praelatum vocitant) ut liceret ei concedere ad aliquod gymnasium, quo commodius litteris quibus impense delectabatur insudare posset. Respondit mihi ille praefectus, eum satis doctum esse. periculosam dictitans in monacho eruditionem, quae eum inflaret, rebellemque exinde efficeret. Ego hanc vocem detestandam existimans. Non ita sunt, dixi, monasteria instituta. non ea mens antiquorum patrum, qui non minus doctrina quam sanctitate claruerunt, ut in eorum bibliothecis veteribus, librisque ab eis editis videre licet. Sed cum nihil profecerim verbis meis, obticui, recordatus scribarum et pharisaeorum, qui cum satis divites essent in templo, sacrificiis et caerimoniis, dimissis bonorum mo- rum praeceptis, solum ad caerimonialia et avaritiam conversi, totam Iudaeam secum traxerunt ad interitum. Subibat item recordatio pulcherrimae disputationis inter nobilem quendam et monachum habitae, dum in convivio Tubingae essemus, Baccho auctore, in laetitiam plus aequo effusiores, ubi nobilis libere monacho obiecit, nunc eorum sanctitatem, eruditionem, frugalitatem, in meram superbiam, ava- ritiam, luxuriam fuisse commutata. ideoque non mireris patre bone, inquit, si saeculares, si principes, si nobiles odio habent religiosos. quia pro virtutibus in eorum cucullos irrepserint prava vitia, nec nunc ratio bene vivendi apud eos habeatur, sed habendi plurima. et cum olim monachi bene honeste- que vixerint, fuisse animatos nobiles et principes huius saeculi ut instituerent, fundarentque monasteria, institutaque bonis et possessionibus largiter donarent. Nunc vero in animo illorum esse monasteria diruere, pinguibusque eorum bonis frui et abuti. quid soli habeant divitias, et cum iis prave vivant. quod facillime fiat, frugalitatem et temperantiam raro abundantia gignat. principibus vero intolerabile visum, quod solum de bonis Christi et pauperum viventes deberent temperatius nobis exemplo esse. Ad quod monachus libere cor dateque respondit. Non nego tempore vetusto et meliori, probiores fuisse monachos, quorum virtutibus et religione permoti principes huius saeculi liberalissime eos tractaverint sed tunc etiam et tempore illo principes et nobiles, multo fuerunt ad religionem proniores et probiores quam nunc sint. Verum itaque est quod nostris temporibus, et senescente iam saeculo monachi multo peiores sint quam antiquitus. Illud tamen commune vitium est omnium ordinum et conditionum, quod nemo, sive pauper sive dives, sacer vel profanus, sui ordinis et conditionis priscam severitatem retineat. proinde nec vos nobiles, nec vester ordo nos inculpet, aut in alterum primum lapidem iacere potest. Sed inprudenter nobis obiicis divitias. sumus enim diligentes rerum nostrarum procuratores. vos cum omnia ludo, libidine luxuria amisistis, vultis nostris abuti bonis, uter igitur melior?

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
