Latin
De pediculoso quodam.
Bebel, Opuscula nova 1.139
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam mihi notissimus philosophus, cum esset imprimis macer, quesitus a me cum tantum biberet et comederet quantum quisque pinguissimus, cur tam macilentus esset. Respondit. quia tantam familiam pasco proprio sanguine quantam Romanus imperator. significans pediculos qui eius corpus infestarent. Idem pediculos dicit suos esse custodes, qui non sinant eum diutius dormire. De eodem Idem interrogatus curnam potes tot pediculos pati. Respondit quoniam misericordiam maximum opus in pauperes prae inopia exercere non possum, alo quadam misericordia pedicu- los, qui quotidie corpus meum corrodunt.