# Opuscula nova 1.14

Bebel, Opuscula nova, De Ioanne Morione Zvifuldensi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.14

Ioannes Morio et fatuus Zvifuldensis, et domino meo Georgio abbate ad recreationem imprimis gratus, cum semel vitulum quem amiserat quaerendo, in deviis silvarum pernoctare cogeretur, venit prope eum noctua, quae suo clamore clamabat vuegg vuegg. Et quoniam via in vernacula nostra vuegg vocatur, credidit ipse volucrem sibi viam monstrasse velle. quare conversus ad illam. Cur non inquit, in nomine diaboli, mihi illam monstrasti dum esset dies. Nunc enim in tantis tenebris quo pergam? non longe post venit cervus prope eum, qui folia arborum decerpebat. Ad quem Ioannes qui iam esuriebat. si fami tuae, inquit, medentur, faciam et ipse pariter, atque foliis arborum famem sedavit. Multa alia fecit, hodieque facit, quae scribi non possunt. Est autem iam septuagenarius vel ultra, sed quotidie in stultitia crescit, ut crederes cum aetate simul in eo fatuitatem invalescere. Plaudite et valete Ioannes Morio Zvifuldensis facetias conclusit.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
