# Opuscula nova 1.159

Bebel, Opuscula nova, De pediculoso.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.159

Philosophus pediculosus, mihi notissimus atque familiaris, cum vestes eius pediculis scaterent. ob idque a me obiurgaretur, dixit sibi non esse in- solentes. sed audi, inquit, dum nuper ab Argentorato in ungariam concessissem, quae et ipsa ferax est illorum vermium, vidisses pulcherrimam pugnam Elsaticorum et Hungaricorum vermium in vestibus meis. Nam ut ipse vidi, semper inter se dissidebant. Hungarici tamen praevaluerunt. maiores enim et caudati erant.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
