Latin
De alio.
Bebel, Opuscula nova 1.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mos est eorum sacerdotum qui tempore congruo passionem dominicam artificiose in fanis sacris decantant, ut verba Christi exprimentes, pressa utantur et gravi voce, uti faciunt viri graves. Iudaeorum autem verba ut puta tumultuantium et rabidorum, horrido clamore eructent. E contrario fecit quidam sacerdos in alpibus nostris in pago nomine Urspringa prope Gyslingam oppidum. Nam dum Iudaei loque- bantur, pressa voce usus est. quod audiens coram Ioannes Cassellius Gyslingensis sacerdos dixit ad Leonartum Clementem. Iudaei profecto mature et graviter loquuntur, nulli dubium quin iudicum sibi partes arrogent. Cum vero ventum esset ad Christum, acutissime vociferabatur sacerdos Ecce inquit Cassellius. Christus implorat iustitiam, atque iudicis officium.