Latin
Carmen Ioannis Hyphantici Weissenhorensis in facetias Bebelii.
Bebel, Opuscula nova 1.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quem faciles risus, Milesia dicta, lepores,
Fabula; scomma, sales. et ioca grata iuvant.
Qui lusus lepidos, dicteria, ludicra, mores.
Instructis epulis quaeque iocamur, avet
Dulcia praesentis relegat ridicula libri,
Quem modo Bebelius vulgus adire sinit.
Discedant tetrici caperata fronte Catones,
Et facie caedat hernica turba gravi.
Non sua res agitur, farrago codicis huius
Perpetuo risu concelebranda venit.
Naribus excussis, et ducta fronte, protervi
Censores carpent (auguror) istud opus.
Clamabunt nihil est, nequeo ridere profecto,
Quid dicit? lepidos non movet ille sales.
Scribere conetur melius qui talia garrit,
Sicque laborificum comperietur opus.
Namque iocos patrios latialis sermo recusat.
Plurima teutonice pulchra, latina minus
Nec si nasutus quicquam despexerit, odit
Quilibet, et placita non sua cuique placent.
Ingenium discors tribuit natura creatis
Et varias mentes unus et alter habet,
Diversos diversa iuvant, quae spreverit unus
Alter amat, cunctis nemo placere potest.
Noxia bilis inest aliis, quae tristia suadet
Omnia, nec mentes exhilarare sinit.
Contra splen petulans et pulmo mobilis addit
Perpetuos aliis et sine fine iocos
Omnia continuo traduxit tempora risu
Democritus fingens ludicra cuncta sibi.
Ast Heraclitus lacrimarum fonte perenni
Flevit, et est miserum quicquid in orbe ratus.
Vix semel ad risum tribulis depastus asellus
Commovit Crassum, splene minore senem.
Et varii motus animi discrimina ponunt,
Ut ioca maesta tibi, tristia laeta putas.
Valdius arridet laetatus munere Bacchi
Quia cui infesta sitis tristia corda premit.
Iudicium variat tacito qui pectore curas
Versat, et erumnis corda sepulta gerit.
Obtulit at si cui se dulcis amica videndam
Hoc sibi cuncta putat esse iocosa die.
Fabula temporibus certis iucunda refertur,
Et magis electo tempore scomma iuvat,
Non semper citharae cantus non fistula grata est,
Res nisi legitimo tempore nullo placet.
Adde quia et gestus, et verba moventia multum
Afficerent, quorum pagina muta caret.
Finge legendo tibi praedicta, solutius aequo
Ridebis, lepidos tam movet ille sales.
Et mecum Vatem defende scholastice, quando
A Criticis carpi percipis eius opus.