Latin
De duobus fatuis.
Bebel, Opuscula nova 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Erant prope Zvifuldam monasterium duo fratres germani parum prudentes, qui semel confitentes, cum unus eorum absolutus esset a sacerdote, nec interrogatus an sci- ret orare. cum alter confiteretur, quaesivit sacerdos. Scis orationem dominicam. Illo nesciente, inquit sacerdos. Prohibeo tibi sacram communionem, quoniam nescis orare. Ad quod ille Tamen frater meus a te absolutus etiam nescit. Quare sacerdos motus dixit ad alterum fratrem. prohibeo et tibi corpus dominicum. unde ille indignabundus exivit delubrum, atque omnibus hominibus conquestus est, quod frater suus impius nomine Alexius, eum quominus corpus dominicum sumpsisset, impedivisset, dicens. Si tamen expectasset donec sumpsissem. ex hoc enim credebat se felicem fuisse, si vel indigne sumpsisset.