Latin
Factum cuiusdam Francigenae.
Bebel, Opuscula nova 1.49
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam Francigena (ut est genus hominum fallax et versutum) in civitate Papiensi a quodam cive centum aureos mutuo accepit, oppignerando ei aureum torquem atque illius uxorem accedens, dixit. hos accipe centum, atque unam noctem voluntati meae obsequaris, mulier praedae dulcedine capta. (cum sit nummus optimum ex- pugnandae pudicitiae instrumentum) consensit. Francus postridie expleta libidine virum accessit, suum torquem exegit, quoniam aureos omnes uxori illius reddiderit, quae conventa non potuit negare, frustraque Franco fuit obsequiosa.