Latin
De homine quodam docto.
Bebel, Opuscula nova 1.66
Unproofread scanNot analysed yet
Doctus quidam homo et mihi notissimus, de cuius gestis plura dicenda essent quam ullius alterius, propterea quia praeter cetera incredibilia et infinita, in cartusiam. cui addixisset se miro ingenio meretricem olim etiam monialem, clam introduxerit, diuque apud se retinuerit. miro artificio subter mensam occultatam, sed quam tandem ex nidore cuiusdam animalis assi prodiderit, eam potissimum ob causam quod venisset iam in magnam suspicionem quia omnia esculenta et poculenta ad usque fundum semper exhaurire consueverit. cum qua tandem expulsus erat, multaque regna perlustravit. Is inquam doctor, cum admoneretur a quodam viro egregio, ne tam aperte mentiretur, quod inde eius famae, eruditioni, fideique non modicum detraheretur. Non faciam inquit. Nam ad minus quinque amnis cogerer frustra verum dicere antequam diluerem mendaciorum maculam, iamdiu contractam. In his annis malo liber eem in loquendo, nescio enim quamdiu vivam. quia si brevi mors mihi incumberet, frustra fuissem servus veritatis.