Latin
De Udalrico comite Vuirtenbergensi principis nostri avo.
Bebel, Opuscula nova 1.71
Unproofread scanNot analysed yet
Comes Udalricus cum quidam rusticanus sacerdos in alpibus nostris Venatores eius egregie tractaret. Voluit adhuc illi aliud beneficium conferre, cum prius ha- beret paroeciam. Recusavit sacerdos (quod raro fit) dicens pro his bonis consumendis quae tunc haberet in suo beneficio, cogi sese ad medium noctis usque saepe sedere, quod sia adhuc aliud habiturus esset, dies atque noctes vigilandum esse, ut omnia consumeret.