Latin
De monachis Matthias de Hochneck.
Bebel, Opuscula nova 1.74
Unproofread scanNot analysed yet
Eram nuper cum quodam nobili imprimis faceto in monasterio quodam ubi erant fratres satis imperiti, quorum perspecta ruditate quaesivit nobilis a me. Quibus quaeso mediis aut artibus defensuri sunt si opus fuerit, isti monachi fidem christianam? Ego professus me nescire. Ad quod ille. O te imperitum, qui enim alii potando meliores? Ut enim alii disputationibus, ita illi compotationibus ad- versarios infatuarent, atque convincerent universos.