Latin
De querimonia lupi super sua infelicitate.
Bebel, Opuscula nova 1.82
Unproofread scanNot analysed yet
Fecit nuper quidam carmen Germanicum, in quo mirifice atque venuste lupum de sua infelicitate atque rusticorum in se iniurias atque invidiam, omnium regum iustissimo Maximiliano Caesari conqueri facit. ad cuius tribunal citaturum se minatur universam rusticitatem, ita dicens. O quanta est rerum humanarum iniquitas. O facinus indignum, et superum iudicio vindicandum. O pereat semen rusticorum, quod me invidissimum mortalium genus supremo odio, summa cum iniuria prosequitur. Cum enim iura illa omnibus mortalibus promulgata con- cedant liberaliter, aliquem posse in necessitate et pro conservatione sui corporis rapere esculenta et poculenta, id mihi homines illi iniquissimi (beneficium scilicet non tam humanum quam naturale et divinum) concedere nolunt. quin immo si tempore summae famis minimam gallinam vel anserem, aut ad summum, vitulum uni eorum rapuero. vel (quod omnium detestabilissimum videri debet) cadaver mortui equi excoriare temptavero, tanto in me surgunt canum exercitu, tantoque clamore et armorum apparatu in me conficiendum excarnificandumque concurrunt praecipites, ut nemo umquam atrocius in suos hostes grassari debeat, aut fecisse inveniatur. Sed O rustici quae est vestra caecitas, quousque ita delirabitis, qui mihi quod iura tam humana quam naturalia concedunt tam diu negatis, dum ut possim subvenire necessitati corporis alicui ex vestris interdum, et id quidem raro, sum molestus, rapiens vel ovem vel bovem pro sedanda fame. sed nec furor, nec vi rapio argentum vel aurum, nec ferrum, siliginem, avenam vel triticum, nec quicquam earum rerum omnium, quae pretiose habentur apud mortales, sed non nisi esculenta, vinum etiam spernens quantum vis pretiosum. tantum oves, boves et universa pecora curans. atque ram singularis in rusticos vel benignitatis vel clementiae, ut nisi tempore hiemis vel summae famis raro alicui ex rusticis aliquid quasi decimas mihi iure naturae a deo datae debitas diripiam contentus praeda me silvestrium ditari. Sed audi quantam huic in me invidiae stultitiam adiungant, ut possit deus non iniuria meus ultor existimari. desides item sacerdotes, pinguesque monachos, summos eorum et capitales inimicos genibus flexis adorant, summaque veneratione observant qui de eorum labore, sanguine et medulla vivumt. O poenam condignam. O rusticorum meritam infelicitatem, me innocentem, et eorum exercitatorem odio prosequuntur, illos autem venerantur, qui ab eis auferunt non solum frumentum, vinum, equos, tauros, argentum et aurum, verum etiam uxores, filias pudicissimas, et vitam denique ipsam saepe depraedantur, quorum vita omnis et luxuries inaudita tantum in sudore et sanguine rusticorum nutritur. O divinam vindictam qui tot estis, tamquam paucos intra viscera, et in sinu vestrarum filiarum alitis, me vero nihil tale cogitantem persequimini tantopere. Unde ego nisi Caesar pacem vobis erga me mandaverit, perpetuum vobis bellum indico. quod et posteris vestris nepotes mei facere debebunt.