# Opuscula nova 1

Bebel, Opuscula nova, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1

Quidam in dolio balnei sedens, cum tonitrua maxime tonarent, dixit. O vos fulmina quid tumultus incipitis. Ite mihi in culum. quod cum vix edixisset, venit fulmen prope eum sine laesione, quo fere consternatus, quod male habeas (inquit) deus, non scis iocum intelligere, ego enim ioco non serio dixi. Cum grandine magna ex parte uvae perissent, dixit quidam in corona rusticorum, sagarum id esse maleficum. ad quod omnes uno ore. O pereant morte pessima, natu autem inter eos maximus, dixit. opus potius esse dei. Ad quod alius prosiliens e medio. pereat et ipse inquit atque interficiatur. Quidam carnifex Francus venit in Boemiam ibique inter haereticos factus est sacerdos. Interrogatus vero aliquando ab eo cui notus erat, quomodo id fieret, ut ex tam sordido et turpi opificio esset nunc sacerdotio initiatus? Respondit. Qualis populus, talis sacerdos. Quidam homo facetus cum diversis vini generibus se ingurgitasset, ita ut diutius continere non posset, dixit astantibus sodalibus ad vina bibita. Inite inter vos concordiam atque unionem (ut ita loquar) aut ego vos e fenestra praecipitabo. Rustici lupum vivum ceperunt, et quia infestissimi sunt illis, adeo ut vel in mortuos seviant, deliberaverunt de exquisitissimo supplicii genere, prosiliit unus in medium cui duae erant uxores, illique duas uxores dandas suasit, quod iureiurando nullum maius supplicium sciret, nec crederet etiam posse excogitari.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
