# Opuscula nova 2.27-30a

Bebel, Opuscula nova, 2.27 to 2.30a. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/2.27

Advocati, procuratores invigilent bene suis officiis et causis, si voluerint venari sine retibus et canibus. quia si nihil acquisierint, parum exponent. Multae feminae quaerent habitus et formas novas, atque pleraeque delectabuntur choreis, cantibus et instrumentis musicis. nonnullae nocturnis proeliis. nonnullis vero gratum erit laudari. ut Ptolemaeus tradit. Cives et magnates operam dabunt variis voluptatibus pro diversitate temporum et appetituum. Cum sol fuerit in suo firmamento Padus nec equo nec pede transiri poterit. FINIS.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
