# Opuscula nova 3.0.2

Bebel, Opuscula nova, Prognostica alioquin barbare practica nuncupata, ab Iacobo Henrichmann. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.0.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.0.2

Nobili et generoso viro Christophoro Baroni de Svartzenbergo, et illustri poetae Henrico Bebelio, Iacobus Henrichmann Sindelfingensis. S. P. D. Quotannis quidam ex siderum ratione ac motu, terrestrium mentiuntur futuros effectus, idque postea litteris mandantes, publice omnibus legendum exhibent. illos autem saepissime in iudicio suo falsos esse videmus, adeo quia vulgus nunc illorum scripta mendaciorum libellos palam vocitare audeat. Superioribus autem diebus quidam nescio quis, sed profecto homo industrius exiguum edidit opusculum, quod prognostica recte et latine vocamus, a barbaris vero inepto vocabulo practica nuncupatur. quo libello perlecto, nihil falsi usquam in eo deprehendere potui. nihilque quod non futurum sit invenire licet, ita bonus ille homo, cuncta quae vera sunt narrare studuit. Ob id ego opusculum teutonica lingua scriptum, latinitate donare volui, ut id ipsum non germani tantum, sed et ceterae nationes legerent. Pauca etiam ego adieci, quae prius opusculum non continebat. Haec autem prognostica, non tantum praesentis anni sunt, sed pluribus immo omnibus sequentibus rata et vera futura sunt. Vos ergo ambo haec legite, quae si placuerint emittite, et ut alii legant facitote. Et tu Bebeli carissime, haec iocosa, facetiis tuis adiungito. Valete ex Svertzlochio, undecimo kalendas Martias, Anno octavo ultra sesquimillesimum.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
