Latin
Prognostica alioquin barbare practica nuncupata, ab Iacobo Henrichmann, Caput primum de anni qualitate.
Bebel, Opuscula nova 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Aureus numerus hoc anno, parvus erit et modicus apud pauperes. Multae futurae sunt illo anno tenebrae, mediae noctis praesertim tempestate. Scarificare et sanguinem minuere bonum est et utile, quoties hominem necessitas ad hoc impulerit. vitanda tamen maxime sanguinis minutio, quae fit a rusticis circa festa bacchanalia, dum suillis farciminibus repleti sunt. In Martio aliisque temporibus, utilia sunt scabiosis balnea et unguenta, fricatio quoque illis erit non ingrata. In mense Iulio vina ex frigidioribus cellariis allata sitientibus sunt iucundissima. In Decembri autem tunicae iumentorum pellibus subducte stomacho et toti ventri sunt optimae. Mercatores omnibus mensibus nisi auri argentique virtute satis muniti fuerint, in alienas regiones navigare diligenter caveant.