Latin
3.14 to 3.19
Bebel, Opuscula nova 3.14-19
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdotes diligentes erunt in sacra aede, quando praesentibus multi numi numerantur, quos postea cum ancillulis consument. Quidam maximo desiderio hiemen expectabunt. adeo quia Martini festum quo pecunias levant, pentecostes cupient celebrari. gragem sibi commissum, maxime amabunt, plus tamen oves quam arietes. Religiosi fratricelli demissi erunt, et simplices erga rusticos multosque caseos venabuntur si modo blanda valebunt verba. Mulieres et virgines, debilis erunt et brevis memoriae, sed prolixorum crinium. Uxores hoc anno comiter viris suis imperitabunt maritisque multa (quamquam non omnia de deo) contionabuntur. meretrices vetulae bonae immo optimae erunt amasiorum internuntiae. Praeterea de quibusdam magna erit suspitio quia sint honeste, aut etiam virgines quibus fit iniuria, libenter tamen hanc suspicionem passurae sunt. Mense maio cum sanguis in homine renovatur quasdam mulieres pruritus vexabit, pro remedio viri illis scarificare debent infra umbilicum. quod si non profuerit, ungendae sunt infra caput et maiorem pedicam querno bacillo. Viri vetuli in corde, magnum erga mulieres affectum habebunt, sed parum damni dabunt, quoniam eorum braccatus socius militiam recusabit etc. Calcearii, Sartores, pelliones, opificesque reliqui er propolae multa mentientur, et haec lucri causa facturi sunt. Nulli autem tam stolidi erunt, quin libentius lucrifacerent, quam quia damnum paterentur. pecuniae tamen penuria hoc anno multas emptiones impediet. pecunia etiam inaequaliter inter homines praesenti anno dividetur. Ungari et Sarmatae seu Poloni, plura bella hornotino habebunt anno, quia magnorum pediculorum erit frequentia. Misnenses, Thuringi et saxones, parva pocula fastidient, modi cumque cervisiae vitabunt. Communis populus Herbipolensis. minus pecuniae hoc anno habebit quam canonici. Suevi et Bavari bene habebunt, quia multa pria hoc anno torruerunt.