# Opuscula nova 3.26

Bebel, Opuscula nova, Prognostica alioquin barbare practica nuncupata, ab Iacobo Henrichmann, Caput ultimum. generaliter complectens quosdam futuros effectus huius anni.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.26

Dies quibusdam plus aequo breviores videbuntur, ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque Longa videtur opus debentibus. ut piger annus, Pupillis quos dura premit custodia matrum. Mercenarios saepe hoc anno capiet laboris tae- dium. utilius erit pecuniam accipere quam dare. Melius est equitare quam pedibus vadere. Qui vinum non habebit, aquam bibere non spernet. Coniuges tam diu inter se pacem habebunt donec litigare inceperint. Multi praesenti anno, nocte libentius se in lectum reponunt, quam mane surgant. Nigrae vaccae album lac praebebunt. Non minus divites hoc anno quam pauperes morientur. Plura adhuc vobis quae futura sunt enarrassem. si Pythagoras silentium non iussisset. Valete. I.H. Spes mea Christus. R.S.M.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
