Latin
Prognostica alioquin barbare practica nuncupata, ab Iacobo Henrichmann, Caput septimum de vino et cervisia.
Bebel, Opuscula nova 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil aut parum vini horno anno colligetur in silva Hercinia. In aliis vero pluribus locis capiam vini dabunt vites et quidem suavissimi, bibituque delectabilis. Multis autem vinum erroneam vitam faciet. facesque supra et infra egeret. Magnas item discordias et seditiones Bacchus excitabit. plures de sedibus scamnis et scalas praecipitabit. praeterea vinum magnum calorem, sed vacuam crumenam, et malas vestes faciet. maxime si tesserarum concursu utatur. Cervisia autem optima erit, si nimium atquae infusum non fuerit.