# Opuscula nova 3.8-13

Bebel, Opuscula nova, 3.8 to 3.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.8

Cerasorum, aesculorum, prunorum, et huius generis pomorum abunde satis erit hoc anno, in superiori foro Constantiae. et Augustae in foro cui nomen Berlach. quibus absumptis, una nocte alia crescent quam plurima. Ex horum autem fructuum esu, homines calculosi efficientur. per podicem enim innumeros calculos eiicient. Quae res si invalescat, plures mulieres (ut suspicari possum) vivae fodientur. Haec omnia usque ad sacietatem, Argentinae in macello piscario reperientur exili pretio. Nemo tamen illis, ultra quam satis est vescatur tussim enim illa generant, et crepitum supra et infra. osculumque eorum qui haec comederint puellae sedulo fugient et horrescent. Carius erit hoc anno argentum stanno et aurum plumbo. ferri autem multitudine utentur laminarii et cultellifices in conficiendis galeis, thoracibus, gladiisque et aliis armis. Cuprum quoque preciosum futurum est hoc anno. eius enim usus, frequens est et creber in cudendis monetis. Milites et equites, hastarum ludo et exercitatione, iocum quaerent In venationibus faventem habebunt fortunam. plerique eorum multos cuculos capient, vitamque suam ita instituent, rebusque suis provide consulent, ne aliquis Caupo debitor eorum maneat. Illi iucundam hoc anno vitam ducent, ludo venereo, propter vini copiam. eorum autem multi magnam patietur pecuniae penuria. Ita tamen vivent, quia magis anxii erunt ipsorum creditores, quoniam pecuniam debitam extorqueant, quam ipsi quoniam solvant Secure posses apud eos scientiam deponere, nemo enim eam apud hosce quaerere conabitur, nec ipsi curiosi, quid scientiae apud se depositum sit investigabunt. Hi omnes magnam erga mulieres habebunt fortunam, in latere quo loculus pendet, suspicabunturque se bonam habere causam et inter pocula de magnis rebus gloriabuntur, ubi res falli non potest. Plagam autem Urbani. quae assidua apud eos versabitur, cavere vix poterunt.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
