# Opuscula nova 3

Bebel, Opuscula nova, Prognostica alioquin barbare practica nuncupata, ab Iacobo Henrichmann. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/3

Plures et varii futuri sunt anni praesentis domini, quilibet super alium sese extollere studebit. Scabella super scamna asendere conabuntur, ancillae super servos. Sacerdos quoque marito post ianuam coacto, super feminam. Et feles super murem praeceps ruet. Semperque potentior infirmiori dominabitur. Principes praesenti anno sibi caveant a gravibus morbis tum enim sani et bene validi manebunt. Quod si minus fecerint timendum, ubi morbus invaluerit, quosdam eorum morituros esse. Abbates magnam habebunt nobilium familiaritatem ac etiam opem, in evacuandis vasis vinariis, parvum autem contra adversarios praesidium. Plura praeterea abbates monachis vetabunt. quae tamen ipsimet licenter et impune acturi sunt. Communis plebs si multum austeri lactis, prunaque et similia commederint, et ex huiusmodi esu ventris profluvium patiantur formidandum, si aquam biberint, ne eis venter intumeat, ac grave periculum incidant. praesertim si indoctum medicum curatorem susceperint. Triticum, Siligo, Avena, Ordeum, et quicquid aristam habet, in rupibus et saxis tenuiter crescent. In stercoratis autem et bene cultis, copia crescet omnis generis frumentorum, si deus gratiam et auxilium suum non denegaverit. Non tamem semper pari vendentur precio, sed nunc pluris nunc minoris. Ita etiam ceterae res in fortunae rota, modo ascendent postea descendent veluti servus et ancilla.

---

Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml.
