Latin
13
Bede, De Locis Santis 13
Unproofread scanNot analysed yet
Minimum genus locustarum fuisse, quo pastus est baptista Iohannes, usque hodie apparet; quae corpusculis in modum digiti manus exilibus et breuibus in herbis facile captae coctaeque in oleo pauperem praebent uictum. In eodem deserto sunt arbores, folia lata et rotunda lactei coloris et melliti saporis habentes, quae natura fragilia manibus confricantur et eduntur. Hoc esse mel siluestre dicitur. Ibidem et fons sancti baptistae Iohannis ostenditur lucida aqua, lapideo protectus tecto, calce perlito.