Latin
2.26 to 2.33
Bede, De Locis Santis 2.26-33
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et columna marmorea in medio stat ecclesiae, cui adhaerens Dominus flagellatus est. Huius ergo ecclesiae talis dicitur esse figura. Figura ecclesiae. Hic monstratur petra, super quam lapidatus est sanctus protomartyr Stephanus extra ciuitatem. In medio autem Hierusalem, ubi cruce Domini superposita mortuus reuixit, columna celsa stat, quae aestiuo solstitio umbram non facit. Unde putant ibi mediam esse terram et historice dictum: Deus autem, rex noster, ante saecula operatus est salutem medio terrae. Qua ductus opinione et Victorinus Pictabionensis antistes ecclesiae de Golgotha scribens ita inchoat: Est locus, ex omni medium quem credimus orbe; Golgotha Iudaei patrio cognomine dicunt.