Latin
1.7 to 1.9
Bede, Liber Primus 1.7-9
Not analysed yet
Procedente autem tempore, Brittania post Brettones et Pictos tertiam Scottorum nationem in Pictorum parte recepit; qui duce Reuda de Hibernia progressi, uel amicitia uel ferro sibimet inter eos sedes, quas hactenus habent, uindicarunt; a quo uidelicet duce usque hodie Dalreudini uocantur, nam lingua eorum daal partem significat. Hibernia autem et latitudine sui status, et salubritate ac serenitate aerum multum Brittaniae praestat, ita ut raro ibi nix plus quam triduana remaneat; nemo propter hiemem aut faena secet aestate, aut stabula fabricet iumentis; nullum ibi reptile uideri soleat, nullus uiuere serpens ualeat; nam saepe illo de Brittania adlati serpentes, mox ut, proximante terris nauigio, odore aeris illius adtacti fuerint, intereunt; quin potius omnia pene, quae de eadem insula sunt, contra uenenum ualent. Denique uidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae inmissam ac potui datam, talibus protinus totam uim ueneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem. Diues lactis ac mellis insula, nec uinearum expers, piscium uolucrumque, sed et ceruorum caprearumque uenatu insignis. Haec autem proprie patria Scottorum est; ab hac egressi, ut diximus, tertiam in Brittania Brettonibus et Pictis gentem addiderunt. Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Brettonum a Pictis secernebat, qui ab occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est ciuitas Brettonum munitissima usque hodie, quae uocatur Alcluith; ad cuius uidelicet sinus partem septentrionalem Scotti, quos diximus, aduenientes sibi locum patriae fecerunt.