# Liber Primus 10

Bede, Liber Primus, Poem 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/10

Anno ab incarnatione Domini CCCXCIIII Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio, XLIII ab Augusto regnum suscipiens, tenuit annos XIII. Cuius temporibus Pelagius Bretto contra auxilium gratiae supernae uenena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore Iuliano de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat; quibus sanctus Augustinus, sicut et ceteri patres orthodoxi, multis sententiarum catholicarum milibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere ualebant; sed, quod grauius est, correpta eorum uesania magis augescere contradicendo, quam fauendo ueritati uoluit emundari. Quod pulchre uersibus heroicis Prosper rhetor insinuat, cum ait:
‘Contra Augustinum narratur serpere quidam
Scriptor, quem dudum liuor adurit edax.
Quis caput obscuris contectum utcumque cauernis
Tollere humo miserum propulit anguiculum?
Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni
Aut hic Campano gramine corda tumet.’

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
