Latin
11
Bede, Liber Primus 11
Not analysed yet
Anno ab incarnatione Domini CCCCVII, tenente imperium Honorio Augusto, filio Theodosii minoris, loco ab Augusto X. LIIII, ante biennium Romanae inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur. Huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur; qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae fuit; unde mox, iubente Honorio, Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem ciuitatem eum clausit, cepit, occidit; Constantemque filium eius, quem ex monacho Caesarem fecerat, Gerontius comes suus apud Uiennam interfecit. Fracta est autem Roma a Gothis anno milesimo CLXIIII suae conditionis, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra uallum, quod Seuerum trans insulam fecisse commemorauimus, ad plagam meridianam, quod ciuitates, farus, pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur; ceterum ulteriores Brittaniae partes, uel eas etiam, quae ultra Brittaniam sunt, insulas iure dominandi possidebant.