# Liber Primus 12.1-2

Bede, Liber Primus, 12.1 to 12.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/12.1

Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara; denique subito duabus gentibus transmarinis uehementer saeuis, Scottorum a circio, Pictorum ab aquilone, multos stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positae; sed quia a parte Brettonum erant remotae, duobus sinibus maris interiacentibus, quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Brittaniae terras longe lateque inrumpit, quamuis ad se inuicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem Giudi, occidentalis supra se, hoc est ad dexteram sui, habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat petram Cluith; est enim iuxta fluuium nominis illius. Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes, lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo hostis inminens longius arceretur, promittebant. Quibus mox legio destinatur armata, quae, ubi insulam aduecta, et congressa est cum hostibus, magnam eorum multitudinem sternens, ceteros sociorum finibus expulit; eosque interim a dirissima depressione liberatos, hortata est instruere inter duo maria trans insulam murum, qui arcendis hostibus posset esse praesidio; sicque domum cum triumpho magno reuersa est. At insulani murum, quem iussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta uel sinus, de quibus diximus, maris, per milia passuum plurima; ut, ubi aquarum munitio deerat, ibi praesidio ualli fines suos ab hostium inruptione defenderent. Cuius operis ibidem facti, id est ualli latissimi et altissimi, usque hodie certissima uestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme milium spatio a monasterio Aebbercurnig ad occidentem in loco, qui sermone Pictorum Peanfahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur; et tendens contra occidentem terminatur iuxta urbem Alcluith.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
