# Liber Primus 12.3-5

Bede, Liber Primus, 12.3 to 12.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/12.3

Uerum priores inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox aduecti nauibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque metunt, calcant, transeunt; unde rursum mittuntur Romam legati, flebili uoce auxilium inplorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae prouinciae, quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium inprobitate obrutum uilesceret. Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adueniens, magnas hostium strages dedit, eosque, qui euadere poterant, omnes trans maria fugauit, qui prius anniuersarias praedas trans maria nullo obsistente cogere solebant. Tum Romani denuntiauere Brettonibus non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari; ipsos potius monent arma corripere, et certandi cum hostibus studium subire, qui non aliam ob causam, quam si ipsi inertia soluerentur, eis possent esse fortiores. Quin etiam, quia et hoc sociis, quos derelinquere cogebantur, aliquid commodi adlaturum putabant, murum a mari ad mare recto tramite inter urbes, quae ibidem ob metum hostium factae fuerant, ubi et Seuerus quondam uallum fecerat, firmo de lapide conlocarunt; quem uidelicet murum hactenus famosum atque conspicuum, sumtu puplico priuatoque, adiuncta secum Brittanorum manu, construebant, VIII pedes latum, et XII altum, recta ab oriente in occasum linea, ut usque hodie intuentibus clarum est; quo mox condito dant fortia segni populo monita, praebent instituendorum exemplaria armorum. Sed et in litore oceani ad meridiem, quo naues eorum habebantur, quia et inde barbarorum inruptio timebatur, turres per interualla ad prospectum maris conlocant, et ualedicunt sociis tanquam ultra non reuersuri. Quibus ad sua remeantibus, cognita Scotti Pictique reditus denegatione, redeunt confestim ipsi, et solito confidentiores facti, omnem aquilonalem extremamque insulae partem pro indigenis ad murum usque capessunt. Statuitur ad haec in edito arcis acies segnis, ubi trementi corde stupida die noctuque marcebat. At contra non cessant uncinata hostium tela; ignaui propugnatores miserrime de muris tracti solo adlidebantur. Quid plura? relictis ciuitatibus ac muro fugiunt, disperguntur. Insequitur hostis, adcelerantur strages cunctis crudeliores prioribus. Sicut enim agni a feris, ita miseri ciues discerpuntur ab hostibus; unde a mansionibus ac possessiunculis suis eiecti, inminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua temperabant, augentes externas domesticis motibus clades, donec omnis regio totius cibi sustentaculo, excepto uenandi solacio, uacuaretur.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
