# Liber Primus 13

Bede, Liber Primus, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/13

ANNO dominicae incarnationis CCCCXXIII, Theodosius iunior post Honorium XLV ab Augusto regnum suscipiens, XX et VI annis tenuit; cuius anno imperii VIII Palladius ad Scottos in Christum credentes a pontifice Romanae ecclesiae Celestino primus mittitur episcopus. Anno autem regni eius XXIII, Aetius uir inlustris, qui et patricius fuit, tertium cum Simmacho gessit consulatum. Ad hunc pauperculae Brettonum reliquiae mittunt epistulam, cuius hoc principium est: ‘Aetio ter consuli gemitus Brittanorum;’ et in processu epistulae ita suas calamitates explicant: ‘Repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros; inter haec oriuntur duo genera funerum, aut iugulamur, aut mergimur.’ Neque haec tamen agentes quicquam ab illo auxilii impetrare quiuerunt, utpote qui grauissimis eo tempore bellis cum Blaedla et Attila regibus Hunorum erat occupatus; et quamuis anno ante hunc proximo Blaedla Attilae fratris sui sit interemtus insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipuplicae remansit hostis, ut totam pene Europam, excisis inuasisque ciuitatibus atque castellis, conroderet. Quin et hisdem temporibus fames Constantinopolim inuasit; nec mora pestis secuta est; sed et plurimi eiusdem urbis muri cum LVII turribus conruerunt; multis quoque ciuitatibus conlapsis, fames et aerum pestifer odor plura hominum milia iumentorumque deleuit.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
