Latin
15.1 to 15.2
Bede, Liber Primus 15.1-2
Not analysed yet
ANNO ab incarnatione Domini CCCCXLVIIII Marcianus cum Ualentiniano XLVI ab Augusto regnum adeptus, VII annis tenuit. Tunc Anglorum siue Saxonum gens, inuitata a rege praefato, Brittaniam tribus longis nauibus aduehitur, et in orientali parte insulae, iubente eodem rege, locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem uera hanc expugnatura, suscipit. Inito ergo certamine cum hostibus, qui ab aquilone ad aciem uenerant, uictoriam sumsere Saxones. Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulae fertilitas, ac segnitia Brettonum; mittitur confestim illo classis prolixior, armatorum ferens manum fortiorem, quae praemissae adiuncta cohorti inuincibilem fecit exercitum. Susceperunt ergo, qui aduenerant, donantibus Brittanis, locum habitationis inter eos, ea condicione, ut hi pro patriae pace et salute contra aduersarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent. Aduenerant autem de tribus Germaniae populis fortioribus, id est Saxonibus, Anglis, Iutis. De Iutarum origine sunt Cantuarii et Uictuarii, hoc est ea gens, quae Uectam tenet insulam, et ea, quae usque hodie in prouincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Uectam. De Saxonibus, id est ea regione, quae nunc Antiquorum Saxonum cognominatur, uenere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro de Anglis, hoc est de illa patria, quae Angulus dicitur, et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter prouincias Iutarum et Saxonum perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Merci, tota Nordanhymbrorum progenies, id est illarum gentium, quae ad Boream Humbri fluminis inhabitant, ceterique Anglorum populi sunt orti. Duces fuisse perhibentur eorum primi duo fratres Hengist et Horsa; e quibus Horsa postea occisus in bello a Brettonibus, hactenus in orientalibus Cantiae partibus monumentum habet suo nomine insigne. Erant autem filii Uictgilsi, cuius pater Uitta, cuius pater Uecta, cuius pater Uoden, de cuius stirpe multarum prouinciarum regium genus originem duxit.