# Liber Primus 22

Bede, Liber Primus, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/22

INTEREA Brittaniae cessatum quidem est parumper ab externis, sed non a ciuilibus bellis. Manebant exterminia ciuitatum ab hoste derutarum ac desertarum; pugnabant contra inuicem, qui hostem euaserant, ciues. Attamen recente adhuc memoria calamitatis et cladis inflictae seruabant utcumque reges, sacerdotes, priuati, et optimates suum quique ordinem. At illis decedentibus, cum successisset aetas tempestatis illius nescia, et praesentis solum serenitatis statum experta, ita cuncta ueritatis ac iustitiae moderamina concussa ac subuersa sunt, ut earum non dicam uestigium, sed ne memoria quidem, praeter in paucis et ualde paucis ulla appareret. Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc addebant, ut numquam genti Saxonum siue Anglorum, secum Brittaniam incolenti, uerbum fidei praedicando committerent. Sed non tamen diuina pietas plebem suam, quam praesciuit, deseruit, quin multo digniores genti memoratae praecones ueritatis, per quos crederet, destinauit.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
