Latin
27.1 to 27.5
Bede, Liber Primus 27.1-5
Not analysed yet
INTEREA uir Domini Augustinus uenit Arelas, et ab archiepiscopo eiusdem ciuitatis Aetherio, iuxta quod iussa sancti patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est; reuersusque Brittaniam misit continuo Roman Laurentium presbyterum et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse referrent; simul et de eis, quae necessariae uidebantur, quaestionibus eius consulta flagitans. Nec mora, congrua quaesitui responsa recepit; quae etiam huic historiae nostrae commodum duximus indere. I. Interrogatio beati Augustini episcopi Cantuariorum ecclesiae: De episcopis, qualiter cum suis clericis conuersentur, uel de his, quae fidelium oblationibus accedunt altario; quantae debeant fieri portiones et qualiter episcopus agere in ecclesia debeat? Respondit Gregorius papa urbis Romae: Sacra scriptura testatur, quam te bene nosse dubium non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistulae, in quibus eum erudire studuit, qualiter in domo Dei conuersari debuisset. Mos autem sedis apostolicae est ordinatis episcopis praecepta tradere, ut omni stipendio, quod accedit, quattuor debeant fieri portiones; una uidelicet episcopo et familiae propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis in ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper adhuc ad fidem perducta est, hanc debet conuersationem instituere, quae initio nascentis ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia. Siqui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere; quia et de hisdem patribus, de quibus praefati sumus, nouimus scriptum, quod diuidebatur singulis, prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent. Communi autem uita uiuentibus iam de faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum? Cum omne, quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium docente: ‘Quod superest, date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis.’ II. Interrogatio Augustini: Cum una sit fides, sunt ecclesiarum diuersae consuetudines, et altera consuetudo missarum in sancta Romana ecclesia, atque altera in Galliarum tenetur?