Latin
27.10 to 27.13
Bede, Liber Primus 27.10-13
Not analysed yet
Respondit Gregorius: Hoc fieri modis omnibus licet; nequaquam enim in sacris eloquiis inuenitur, quod huic capitulo contradicere uideatur. V. Interrogatio Augustini: Usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi coniugio copulari? et nouercis et cognatis si liceat copulari coniugio? Respondit Gregorius: Quaedam terrena lex in Romana repuplica permittit, ut siue frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, uel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare. Unde necesse est, ut iam tertia uel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi debeat; nam secunda, quam praediximus, a se omni modo debet abstinere. Cum nouerca autem miscere graue est facinus, quia et in lege scriptum est: ‘Turpitudinem patris tui non reuelabis.’ Neque enim patris turpitudinem filius reuelare potest. Sed quia scriptum est: ‘Erunt duo in carne una,’ qui turpitudinem nouercae, quae una caro cum patre fuit, reuelare praesumserit, profecto patris turpitudinem reuelauit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per coniunctionem priorem caro fratris fuerit facta. Pro qua re etiam Iohannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est; sed quia isdem Dominus noster Iesus Christus dixerat: ‘Ego sum ueritas’; quia pro ueritate Iohannes occisus est, uidelicet et pro Christo sanguinem fudit. Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant. Tremendum Dei iudicium timeant, ne pro carnali dilectione tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re sacri corporis ac sanguinis Domini communione priuandi sunt, ne in eis illa ulcisci uideantur, in quibus se per ignorantiam ante lauacrum baptismatis adstrinxerunt. In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per feruorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum, quod aduersatur, portando et dissimulando conpescat. Omnes autem, qui ad fidem ueniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare. Siqui autem perpetrauerint, corporis et sanguinis Domini communione priuandi sunt; quia, sicut in his, qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.