# Liber Primus 27.14-17

Bede, Liber Primus, 27.14 to 27.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/27.14

VI. Interrogatio Augustini: Si longinquitas itineris magna interiacet, ut episcopi non facile ualeant conuenire, an debeat sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari? Respondit Gregorius: Et quidem in Anglorum ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inueniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Galliis episcopi ueniunt, qui in ordinatione episcopi testes adsistant? Sed fraternitatem tuam ita uolumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo interuallo minime disiungantur, quatinus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi pastores quoque alii, quorum praesentia ualde est utilis, facile debeant conuenire. Cum igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis tribus uel quattuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique conuocantur, ut qui in uia iam coniugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo Deo coniungitur, tales conueniant, qui uel in prouectu ordinati episcopi gaudeant, uel pro eius custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant? VII. Interrogatio Augustini: Qualiter debemus cum Galliarum atque Brittaniarum episcopis agere? Respondit Gregorius: In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus; quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum prouinciam transeat, cum eodem Arelatense episcopo debet agerc, qualiter, siqua sunt in episcopis uitia, corrigantur. Qui si forte in disciplinac uigore tepidus cxistat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistulas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subueniat, et quae sunt Creatoris nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus conpescat. Ipse autem extra auctoritatem propriam episcopos Galliarum iudicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, prauorum mentes ad sanctitatis studia reforma; quia scriptum est in lege: ‘Per alienam messem transiens falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare.’ Falcem enim iudicii mittere non potes in ca segete, quae alteri uidetur esse commissa; sed per affectum boni operis frumenta dominica uitiorum suorum paleis expolia, et in ecclesiae corpore monendo et persuadendo, quasi mandendo conuerte. Quicquid uero ex auctoritate agendum est, cum pracdicto Arelatense episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod antiqua patrum institutio inuenit. Brittaniarum uero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi auctoritate corrigantur.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
