Latin
27.18 to 27.20
Bede, Liber Primus 27.18-20
Not analysed yet
VIII. Interrogatio Augustini: Si pregnans mulier debeat baptizari? aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare? aut etiam, ne morte praeoccupetur, quod genuerit, post quot dies hcc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere? aut post quantum temporis huic uir suus possit in carnis copulatione coniungi? aut, si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam intrare ei liceat, aut sacrae communionis sacramenta percipere? aut uir suae coniugi permixtus, priusquam lauetur aqua, si ecclesiam possit intrare? uel etiam ad mysterium communionis sacrae accedere? Quae omnia rudi Anglorum genti oportet haberi conperta. Respondit Gregorius: Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui iam et responsum reddidisse me arbitror. Sed hoc, quod ipse dicere et sentire potuisti, credo, quia mea apud te uolueris responsione firmari. Mulier etenim pregnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, inmortalitatem, quam acceperant, recto Dei iudicio perdiderunt. Quia itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus extinguere noluit, et inmortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei subolis reseruauit. Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono seruatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohibere? In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus extinguitur, ualde stultum est, si donum gratiae contradicere posse uideatur. Cum uero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti ueteris praeceptione didicisti, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem diebus LXVI debeat abstinere. Quod tamen sciendum est, quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere grauatur; uoluptas ctenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commistione uoluptas est; nam in prolis prolatione gemitus. Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: ‘In doloribus paries.’ Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus. Baptizare autem uel enixam mulierem, uel hoc quod genuerit, si mortis periculo urguetur, uel ipsam hora eadem, qua gignit, uel hoc, quod gignitur, eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur; quia sancti mysterii gratia, sicut uiuentibus atque discernentibus cum magna discretione prouidenda est; ita his, quibus mors inminet, sine ulla dilatione offerenda; ne dum adhuc tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.